Archipropheta (Latin)

The Latin text and English translation here provided is that of L.R. Merrill, in The Life and Poems of Nicholas Grimald (New Haven: Yale University Press, 1925): we have added notes.
Further reading on Nicholas Grimald: ‘Seeing and Recognizing in the Sacred and New: The Latin Scriptural Plays of Nicholas Grimald’, Elisabeth Dutton and Stephanie Allen, in Staging Scripture: Biblical Drama 1350-1600, ed. Peter Happé and Wim Hüsken (Leiden: Brill, 2016) 204-34

ARCHIPROPHETA, TRAGOEDIA
Iam recèns in lucem êdita.

 

Autore Nicolao Grimaldo.

 

 

ORNATIS
SIMO, VIROD. RICHARDO COSO NICOLAVS Grimoaldus S. P. D.

Posteaquàm hoc à me Poëma Tragicum, Clarissime uir, con fectum fuisset & absolutū, de libroq; nuncupando mecū ipse iam consultarem: habui tandē cum animo statutum ac deliberatum, eis uelut in clientelam fidemq; tradere, qui ut rei literariæ gnarus ac peritus, sic etiam literato rum hominum studiosus atql fautor existeret. Quē admodum enim neq; in patrocinio indoctorum dignitas ulla, neq; infastitiosorum supercilio ulla gratia reponitur: ita & ex eruditi patroni iudicio magna operi accedit autoritas, & ex recipientis benignitate multa scriptorii adfertur alacritas. Ac mihi quidem in ista cogitatione aliquam diu defixo primùm communis hominum uox confirmauit: deinde morum tuorum obsertuatio persuasit, esse te unum præter cæteros, qui tum ea doctrina floreas, ut facilè possis huiusmodi rerum defensionem sucipere: tum ea humanitate abūdes, ut uehementer uelis ho nestorum studiorū rationem attēdere. Fama nimirū & auditione accepi, quomodo in utraq; principiò nostratū Academia moribus atq; disciplinis imbutus fueris: pòst, quæ didiceras, docēdi prouinciā nactus, recolueris, cōfirmaueris, auxeris: demum eos es litrata pietate fructus perceperis: ut ob egregias uirtutes ingenijq; dotes, apud optimū illustris simumq; Regem & gratia plurimùm ualeas, & autoritate.

Nam quid ego dé sacris cōcionibus dicā? Quarum mirabilem te artificem omnes, quibus auditus es, uno ore prædicant. Amor autē ille tuus erga præclaras & ingenuas artes nullo euidentiore declarari potuit argumento, quàm quòd Aedis dicatæ Christo nuper apud nos constituendæ, in optimamq; formā redigendæ magnus autor extitisti: quæ sané cum Lyceo, cum Stoa, cum Academia, cū omnibus omnium Philsophorum bibliothecis non splendore solùm ædificij, sed liberalium etiā doctri narū eximijs professoribus æquiparāda esse uideatur. Nec uerò sum nescius qua facilitate nonnullorū epistolas ecceperis, carmina legeris, orationes ad te factas audieris, ita ut admoti sint haud mediocres iuuentuti nostræ stimuli: quantaq; diligentia de illorum omnium facultate perculum feceris, qui essent in tam illustre sodalitium cooptandi, ita ut non ex domo illi, sed illis domus ornata sit. Historiam igitur ea accipe, quæ est de Iohanne Baptista, uate primario & maximo, tibi sanè satis perspectā, sed eo tamen more modoq; pertractatam: qui tam doctiores delectare in recognoscendo, q prodesse rudioribus as intelligendum poterit. Permagni si qui dem (quod ipse tu optimè nosti) ad alicuius rei scientiā atq; explanationē nosti interest id præstare, quod in Poëmatis maximè cernitur, à quo & Poëtis ipsis nomen dederūt Græci: nempè cùm res gesta uerbis æquatur, cum personæ tāquam rediuiuæ ac spirantes introucuntur, cùm locus, tempus dicta, facta illustrantur: cúm omne negotium ita sub aspectum auditumq; subijcitur, ut non tantùm dici aut commemorari, sed fieri iā de geri uideatur. Huius ego generis exercitationibus præterquàm quod stylum excolo, & inhærentem naturæ peruersitatem (quòad concessum est) frango, & Christo prætera meo frui assuesco, dum sermonis tractatione & meditatione sacri animus alioqui demissus & afflictus erigitur atq; reficitur. Nec mihi solùm, meísue unius commodis, qui uel in eodem operis ac studij genere uersaru contendent, uel hanc priorem Euan gelij partem sibi quasi ob oculos proponi cupient. Cognoscet hic, siue lector, siue spectator uerā, solidam, & infucatam pœnitudinem: qua uia incedendum sit, ut ad Christum ueniatur: quid primus Euāgelicæ disciplinæ concionator tantoperè hominum auribus, ac mētibus inculcauerit. Sciet insuper eiusdem mirificum ortum, incorrputos mores, tinctionis uirtutem, ardorem in propaganda religione, lo quendi libertatem, pium precandi ritum, acres admonitiones, mortem deniq; Christiano homine dignam. Videbit & illud, hypocritæ quàm studeant proprijs commoditatibus: puram autem & synceram sanctimoniam quàm uel dissolutè negligant, uel ini micè insectentur. Considerabit quoq; impium à Deo repudiatum tale monstrum esse, qualis Herodes extitit. Nec abs re fuerit, animaduertere mulie brem petulantiam, luxus regios, aulicorum assentationem: contrà plebiam simplicitatem, modestiam discipulorum, Baptistæ constantiam ac fidem, & alia quædam scitu fortasse cognituq; non iniucunda. Quæ si tu (honoratissime uir) humanè & comiter exceperis, meq; in aliqua parte apud te hærere, interq; tuos numerari permiseris, profectò & ingentes mihi animos dabis ad maiora molenda, & efficies tantā tuā ut benignitatē studio colam sempiterno. Vale. Det Deus propitius te diu nobis reiq; publicæ incolumem, uir, doctissime & integerime. Oxoniæ, Ex Aede Christi. Anno D. 1547.

PERSONÆ.

Iehoua, Pater cœlestis.

Iohannes Baptista.

Discipuli Iohannis.

Chorus plebeiorum.

Philautus, }

Typhlus, } Pharisæi.

Gelasimus, morio Herodis.

Syrus seruus.

Herodes Rex.

Chorus Herodianorum.

Syra ancilla.

Herodias regina.

Tryphera, filia Herodiadis.

Chorus coëpulonum.

Chorus Idumæorum.

 

ACTVS I. SCENA I.

Iambici Tremetri. Iehoua.

Ex largitatis fonte abundantissimo

Depromi amicam in gratiam mortalium

Quid amplius potest, quàm prolem ut unicam

Impartiamur, unicum ad cœlos ducem?

Nec parua nos huisce facti gratia

Manere debet: intereritq; sedulò

Amplecti, & eximijs dignari honoribus.

Quod ipsum perfici pacto haud alio potest

Prauos rectissimo impios integerrimo

Visente, quàm ut se filios iræ sciant.

Suas abhorreantq; turpitudines.

Monendum id unum, unumq; præter cætera

Et omnibus seclis, hoc quò erraticis

Honora lux affulgeat mortalibus,

Quam nunc adesse commonebatur satis

A Patriarcha, quandò morti cederet:

Tum protinus nostri adfuturum uindicem,

Iudæ cùm sceptrum propago amitteret,

Ecce tibi, nun quid Herodes homo nouus

Rerum potitus est, pastusq; sanguine?

Sobolemq; liquit hæredem tyrannidis?

Quò sit tamen testatior, quò plus ualeat

Is, qui iam adest, autoritas pondere:

Baptista, legatum placet decernere

Te, nube qui humana tecto pares uiam

Monstranda cuiq; primùm errata sunt sua, ut

Intelligat, quàm opus sit pœnitentia.

Mox exhibendus assertor salutis est

Is eximet fidentium piacula,

Gratisq; conferet sedes Olympicas.

Tu perge, quæq; Iordanis sonum dedit

In littore, ipsis deinde ciuitatibus

Hoc usq; et usq; clamitet:                    Dimeter.

Rectam fieri Deo debere semitam:

Spem humani acuminis, cultus nefarios,

Operumq; nitelas: breuiter mala omnia

Exterminanda, & audiendum uocibus

Nostris, & in Deum esse figendam fidem.

Turbare perge montes, & retundere

Ferocientes spiritus: extollere

Conare ualles et demissa pectora.

Christo quod aduentanti obstare uidebitur

Incommodóue possit esse, rescindito.

Nec te tyrannus Idumæus pauidum faciat.

Audientiùs contrà ito, nobus præside.

Vincesq; maximè, quom te uictum autumat.

Nusquàm abero, te tutis fouebo uiribus.

 

ACTVS I. SCENA II.

Iambici, partim Dimetri, partim Senarij.

Ioannes. Discipuli. Chorus plebiorū.

Veni ter summe spiritus,

Ceni, tuorum repleas

Fidelium pectuscula,

Amore ut ignescant tui.

Quem mihi lapsum ab æthere

Columbæ induto corpore

Regem super descendere.

Fac noscamus patrem deum

Christo docente filio.

Nec hunc recuses mitiere,

Parens, per orbem Spiritum:

Et innouabis omnia.

O conseruator unice,

Tuorum qui sacra soles

Aura benigni numinis

Afflare corda liberûm:

Supero da solamine

Viuamus, amoto metu:

Da præpotens, ut gratia

Quae nos creauit, recreet.

Hac nemora tenùs, et deuia occipans loca,

Sia populum passim fatenten crimina

Iordanis irrigante lustraui freto:

Recepiq; in fidem atq; Christiadum gregem. Id

Iordane Naëmanus lepram abstersit Syrus.

Iordanem Habræa gens olim Deo duce

Tranauit, optatam cùm adiret patriam.

Iordanem ad ipsum, quem tam sæpè iam adfore

Dixi, deum ostendi coactis gentibus.

Mouetur nunc (viri) mens nostra, saltibus ut

Relictis, deine gressus per medias feram

Vrbes; & ut nullo retardatus metu

Scelestis liberè dicam mortalibus,

Nefandi eos quamprimùm pœniteat status:

Faustumq; iam diem captent, quo uocibus

Promissa tot uatum uenêre numina.

DISC. Haud parua nos tenebat admiratio,

Interrogantibus responsa cúm dares:

Te non Deum esse, aut Helian, uatem ue. Sed Tamen dic seriò: non tu horum quispiam es?

IOH. Ned sum soter mundi uenenati salus,

Nec unquàm prædicabor illo nomine.

Quàm sæpè testificatum sciscitantibus

Dedi, esse prorsus indignum me homunculum,

Huic Regi ut uel calciamenta detram?

Propheta nec sum Tesbius, trans aëra

Qui ardente curru in spsum uectus est polum.

Quanquam (fatebor) idem agit me spiritus,

Eademq; uis mouet supremi numinis.

Vates nec inter præscios poni queo.

Turbas docebant, atq; ducebant uagas

Illi: quibus nouum ipse demonstro ducem.

illi: futura prædixêre numina:

Digitum sed ipse præsentem intendo ad Deum.

Illi suboscura edidêre oracula.

Sub aspectu sunt ipse quae pronuncio.

DISC. Amâbo, idcircò nunc qui sis, doce tuos,

Animi nec ambiguos diutiùs tene.

IOH. Amoides ille uates apud seclum prius

Cecinet uocem per atra clamantem auia:

Sternatur ampla Regi uenturo uia.

Ea ipsa uox ego, atq; ille ipse præco sum.

DISC. Modo sed quo uia ista Regi sternitur!

IOH. Tanq; sui sunt serui honoratis uiris,

Qui saxa, qui scrobes, qui heri quicquid uiam

Possit salebrosam horridám ue reddere,

Auferre cum summa solent industria:

Ita mortalium ingressuro animos Deo

Eximere pectorum decet me obstacula,

Id est, peccato plurima & grauissima,

Eorum maximè, qui Pharisaicam

Præ se ferunt iactantq; sanctimoniam.

Huc nostra spectat functio potissimùm,

Vt quisq; in agnitionem adducatur sui:

Vt quilibet sciat quàm possiet parum.

Tetroq; sit totus cooperatus crimine.

Ita planum fuerit, cuiuis eul optimo,

Dei peropus esse lenitate & gratia.

DISC. Quo pacto habebitur nostrimet agnitio?

IOH. Præ oculis habete primus quo statu parens

Patratum post scelus fuerit, de quo sumus

Creati & nos, patri proles, simillima.

Habitabat ille hortum quidem pulcherrimum,

Et in creata erat præfectus omnia.

Habebat mentis optionem liberam

Mallet’ ne fas sequi, an nefas incurrere.

Hoc summus autor in mandatis ei dedit,

Quoquo modo ne adduceretur, ut semel

De tentatrice usceretur arbore,

Pœnas daturus ausis dignas talibus,

Adamo hunc inuidens Orcus impauidus locum,

Velut iuratus hostil, è solio uirum

Studet turbare. Fœminam per flexilem

Attenta, inducit. Mox illa proruit

In mâlum idemq; persuadet coniugi.

Labascit fœmineis uir uictus uoculis,

Auidoq; morsu poma captat improba.

Hinc illæ lachrymae, nostra hinc calamitas,

Hinc sempiterna turpitudinis nota.

Caducus est fractus ex indissolubili,

Ex integro sentina corruptissima,

Ex libero suæq; spontis habens malo

Voluntatem, & naturam deditissimam,

Ex unicè charo uas est iræ Dei,

Cœlestis ex hærede beatitudinis ab-

Dicatus, & deuotus ad ima tartara.

Potiores esse uos parente creditis?

Malam arborem fœtus bonos dare quis putet?

Is impuis fuit nos impij sumus.

Is uanus extitit, nos uani existimus.

In insito subiectus est reatui,

Seruimus inhærenti nos turpitudini.

Nam liberum seruus progignere qui potest?

E carne quos natum est, caro est; quæ spiritu

Cum destituatur, ecquis uirtute locus?

DISC. Quid ergo? quid? Legis ne præscripti exequi

Conabimur salus indè ut speranda sit?

IOH. Mutare si Aethiops potest pellem suam,

Suos aut colores Pardus: & penes uos erit

Malum natura ab ipsa haustum relinquere.

Potestis nil cupere? Potestis proximos

Amare ut altros ipsos? Potestis cætera

Edicta Legis ultró, & ex animo sequi?

Curusq; uestrùm appello conscientiam.

DISC. Tam uera prædicas, quam quæ certissima.

Deo si nos intercedente iudice

Ignes manent, ignes gehennæ perpetes:

Quid tandem agemus omnium miserrimi?

Pronunciat execrabilem, legalia

Præcepta qui uiuendo non expresserit.

Quò nos feremus? huic quid responsabimus?

Nostræ imbecillitati quis medebitur?

IOH. Facitote nunc, ut Legis ex præstantia,

Vestra exolorata fiat impotentia.

Lux ista nil uobis met arrogare, sed

Reuera indignatē ac turpitudinē faciat sentire, deplorare,

(& habere odio.

Vostrum iam si quis hæc bene perpenderit;

Quàm se reprendet! quàm nihil dabit sibi?

Alienum quàm lubenter subsidium petet?

Sed inuenire non est, praeter quem cano

Summum Deum, qui ferre suppetias queat.

His æquitas nostra est, his nostra sanctitas.

Vos hunc magistrum, uos ducem hunc optabitis,

Cuius quidem erga uos immensa munera,

Quæ nunc daturus in terras delapsus est.

Ratione posteaquàm lustraueritis intima:

Nil, siue incundum & uoluptarium,

Diue insuaue ac plenum doloribus fuerit,

Valebit unquàm ab eius amore auellere.

Corde infimo iam uos in genua prouoluite,

Palmas & lumina in cœlum iam tollite,

Mecumq; numen implorate supplicies:

Sis tu benignus ac bonus                                           Dime.

Nobis, Pater precantibus.

DISC. Sis tu benignus. & c.

IOH. Propensionem agnoscimus

Mentis, Deus deterrimam,

Naturam in quæq; pessima

Nostram rebellem proijci,

Hanc elargire gratiam,

Indigna quàm sit pondera

Vt sentiamus criminum

Tui nos cura urgeat.

DISC. Sis tu benignus. & c.

IOH. O ipsa qui es benignitas,

Vestuti Adami moribus

Ablatis, inseras nuous,

Tuo & refinge spiritu.

Si nose fouens hoc flamine

Pacabis nostra pectora,

Clamabimus, Pater, Pater,

Te corde adorantes pio.

DISC. Sis tu benignus. & c.

IOH. Fiemus hinc certissimi

De amore nos erga tuo,

Nobis beandis unicum

Mori quòd natum iusseris.

Qui ob id cùm iam demittitur

Cœlo, terrisq; inambulat:

Fac mente syncera, Pater,

Possimus hunc admittere.

DISC. Sis ti benignus ac bonus

Nobis, Pater, precantibus.

IOH. Agite hoc frequientiùs, atq; inconcussa fide

Supremum sic uocate uos uotis Deum.

Tamen quia is vult uerè, & exanimo coli,

Quò haud uestra pertinebit imbecillitas:

A Patre per Natum Piè contendite,

In uos abundé sacrum ut efflet Spiritum.

Ferat qui opem uestris infirmitatibus,

Et optima precandi formula instruat.

Iam iter emensi turres Herodis arduas

Propè cernimus, iam ostentare ædificia sua

Urbs incipit. DIS. Subibis an Regis domum?

IOH. Subibo, haud absq; spe lucrandi Principis,

Populus quem præmium statim sectabitur.

Ergò auspicite Deo nunc, uiri charissimi,

Vicinam in urbem, qua uia ducit, pergite.

Ponè ego facta præcationcula sequar.

O qui tuos amplecteris                                                Dimeter.

Paterno amore filios.

Per omnes terrarum plagas

Celebretur nomen tuum.

O qui polo demissus es,

Pro plebe facturus satis,

Oblatum fac ut ne uiri

Salutem negligant suam.

O qui uitam inspiras nouam

Omnemq; cursum dirigis,

Mortalium tu pectora

Haustu repleto numinis.

Numen triplex & unicum

Iunctum perenni fœdere,

Da uiuidas uires mihi,

Tuam straturo semitam.

Rex cum suis rectè audiat

Quem tu dedisti nuncium.

Ego fidenter expleam

Mearum quæ sunt partium

 

CHORVS.

Versus Anapestici, seu Pindarici.

Lex prisca locis data desertis

Per inhospita erat antra ferarum.

Itidem syluas inter opacas

Cœpit noua lex notior esse.

Hic læticiæ plena crepat uox

Quae nos nobis graphicè ostendens

Linquere nostra docet, atq; monet

Ad gratuitam ire salutem.

Vastos per agros ille, ille sonat

Fuco alienus, pius, intrepidus

Præco, & ab omni parte probandus.

Hic hic procerum laudibus amplis

Nihil intumuit. Non hunc Mystæ,

Non Pharisæi, non instructi

Fraude Leuitæ mulcere nouis

Titulis poterant: siue supremi

Seu Tesbiaci, seu popularis

Vocitaretur nomine uatis.

Laudem unius amplificare

O Christe tuam concupiebat.

Sed & ipsorum iurgia spreuit,

Qui noua cœpta reprehendebat:

Vostros animos inspicite (inquit)

Deprauatos, turpes, miseros,

et genuina labe nefandos.

Non modò facta, quin dicta etiam

Ac meditata uestra trahent uos

In auarum Orcum, ni Deus insit

Pectore uostro. Hunc hunc precibus

Ergo uocate, hunc supplicibus

Quærite uotis: Quærite, ut ille

Vobiscum habitet: quærrite, ut eius

Vestram foueat gratia mentem.

 

ACTVUS II. SCENA I

Philautus. Typhlus.

Suprema Iehoua, quorum ista pertint                          Senarij.

Noua religio, quam hic introducit aduena?

Pharisæis it dedit responsa Solymis?

Ita usus est inaudtio baptismate?

Quasi lotionibus nostris absit puritas.

Manibus edulia lotis cuncta tangimus.

Lauamus è foro reuersi corpora.

Mundamus aquis sellas, patellas, pocula,

Cubilia picta, & omnem suppelectilem.

  1. Docuit peccata item faterier sua

Rudem popellum: nil nose tale docuerit.

Nos plures quàm ille fundimus preces Deo.

Heddomade nos uno bis abstinentia

Feram domamus carnis impotentiam.

Decimam nos elargimur indigis partem                         Scazon.

Nostrarum opum omnium. Nos infra sunt alij

Plæriq; mortales. PHI. Et is tamen (sua

Quæ est impudentia) omnia hæc uertit uicio,

Nihiliq; pendit, auditis modò credimus.

Pessum profectò, si pergit, nostrum ordinem

Dabit. Reprendit cuncta, laudat neminem.

  1. Quandò igitur in isthanc asserunt eū

Venisse, de adventu Regem monebimus,

Arcere qui & vult, & potest, si errauerit.

PHI. Rectissimè putas. Nam illum si carpserit,

Aequa nequaquàm (opinor) mente perferet

Apud plebem tamen quia gratiosus est,

Eum contra coràm nihil profabimur.

Sat est, si cogatur cum Herode colloqui.

De religione, & de sacris ceremonijs.

Contrarijs non congruent contraria.

 

ACTVS II. SCENA II.

Gelasimus. Pharisæi. Syrus. Herodes.

Chorus Herodianorum.

Quis (hem) pultando nostra effringit fores?                Senarius.

Hem, adsunt sancti sancti, adsunt (hem) patres mei

Auete, auete. Hui qd tot preculæ uolūt?

Sic sæpè labra motat nostra simia.

PHI. Dic sodes, ubi Rex est? GE. Ubi Rex? hic ego

Sum rex morionis. PHI. Non: morio tu Regis es.

Benè si conuertas. GE. Au morio tu Regis es.

Benè pater doces, morio tu Regis es.

TY. Syrum nobis amâbo, è tectis euoca.

GE. Exi Syra, procu’ adest: amâbo (inquit) Syram.

TY. Ha per Deos omitte plura dicere.

Vah nec te conuenire auemus, nec Syram.

GE. Facilè credo, ne aselli sitis ad lyram.

PH. Nihil iste aget. Pulsandum Typhle rursum est.

GE. Magistelli mei quàm in multa mussitant?

Num, num: ba, ba, be: annon bellu; ego quoq;

Pharisæus essem, sed labra terit labor.

SY. Quis ad forest? Hui uos eratis hic patres?

Quid statur? quare non tulisti’ intro pedem?

TY. Nec pensa nostrarum precum persoluimus,

Molestos interuenire nec decet Regi.                          Scazon.

SY. Habetis ergò, quod Rex ipsus audiat?

TY. Habemus, tu modò parare uiam uelis.

SY. Faxo lubens. TY. Eum nos hic morabimur.

GE. Pulchrè iuuat nos cum morione morarier.

Ohe, nummus distribuunt. Date, hæc aliquid caua

Capiat manus. Ohe, factum liberaliter.

Hijs ego pecunijs emam ex Syra osculum.

SY. Pharisæi te, Rex, præstolantur ad fores.

HER. Nec hos introduxisti? SY. Recusant ingredi,

Precibus quia non adhuc est cuncta posita suis.

HER. Quid ô Mystæ nunc principes, rei quid est?

PHI. Iamdudum fama nostras ad aures pertulit.

Rumorq; uerus & constans percrebuit,

Venisse in urbem hanc, sacra qui doceat noua:

Opaca inter ferarum lustra qui hactenus

Valde asperam uitam traxisse dicitur.

Eó confluit proximarum gentium

Numerosa multitudo, inter quas uel bona

Pars tinctionem, & doctrinam eius arripuit:

Ibiq; nactus est multos comites, maus

Nec parua plebis hunc quaqua sequitur uia.

Tuae maiestate hæc monstranda duximus,

Ne te ignorante ritu’ irreperent noui.

HER. Vadite, lustrate ciuitatem omnem citò.

Aut hunc adducite, aut exeius asseclis.

Gustare, & horum, & sermonem ipsius uolo.

GEL. Abijt Rex intrò ad uxorem, & cū eo Syrus

Togati ad templa Pharisæi: domestici

In urbem: ego iam rectà in promptuarium:

Manete, dum apporto potum sitientibus.

 

ACTVS II. SCENA III.

Syrus. Syra. Gelasimus.

Mirum cuiquam erit, q Rex Heriodadem

Sic ardeat? sic in mente atq; oculis ferat?

Cui formæ fulgor ac decu’ est eiusmodi, ut

Videntur esse diuinum naturæ opus.

In oculis ipse amor locum elegit sibi,

Petis, proterius, claris, ludubundulis.

Ebori’ instar candidi dentes. Labellula

Suffusa natiuo quadam uelut minio.

Nasus elegans uenusto libratur spatio,

Eöæ pulchra par est auroræ coma.

Genas formosas grata tingit purpura.

Serena frons, & tanquam stella, lucida est.

Ab ore roseo dulcis ambrosia fluit.

Collum tenellulum, succi plenum, uiueum.

Papilla laxum haud prominens implet sinū,

Sed circumcisa, mollis, blanda, eburnea, ac

Tenero æqualis botro sedet rotundula.

Totius membra corporis scitissimè

Compacta, Regi’ amore sunt dignissima.

Sed digniora sunt morum suauitas,

Et linguæ gratia, quêis priori coniugi,

Et cæteris multùm antecellit fœminis.

SY. Etiam, Syre, hæc ad tanta naturæ bona

Accessit optimæ fortunæ flatus, &

Vitæ mirabilis quædam iocunditas.

Quàm animi ex sententia toto’ exigit dies!

Comando insumit matutina tempora.

Vir ad mensā accipit post lautè & splendidè.

A cibo, amœnis confabulationibus,

Collusionibus, ambulationibus,

Iocis, osculis, risuq; tempus fallitur.

Tum cœna sumptuosa cantionibus

Sequitur condita latis, quam excipiunt choreæ,

Tali, alea, tesseræ, ac potantiunculæ.

Soporam feruido dat noctem coniuhi,

Et somno. Easdem cum sole ad uices redit.

GE. Solus cum sola? hui. Syrus cum Syra? ohe.

Heus, heus, fugitis? heus, heus, Syra, est quod te uelim

Nam (quod quidem inter nos licebit dicere)

habeo tibi denarium, sed ita tamen

Mihi ut redda’ osculum. Ah, ne fuge, obolum quoq;

Adijicam, si geres morem: mane, mane.

 

ACTVUS II. SCENA IIII.

Herodes. Herodias. Gelasimus.

Quēadmodū agitur delicolū meū? HE. Hercule,

Si lætus es tu, ego læta, liliolum meū.

HE. Quis ô quis talem non amet faciem lubens?

Quis non exosculetur hanc lubentius?

Da, da roganti basium mihi, cor meum.

HER. Sic sic suauissimum caput. Sanè nihil

Mutuum ad amorem iam posse adijici puto

Regit mens una nostra amborum corpora.

Idem est uelle, est idem nolle, ijdem ambo sumus.

Ego quidem (apertè ut proferam, quod sentio)

Ex te uno maximam uoluptatem capio.

Tu (quod palàm in dictis, factisq; cernitur)

Ex me una maximam uoluptatem capis.

Quæ non mihi nego, nex negare soleo tibi.

Quæ non tibi negas, nex negare soles mihi.

Ego Herodem dies, noctesq; cogito.

Tu Herodianem dies noctesq; cogitas.

Reuelli à te, non si maritum Cæsarem

Sperare ausim, uellem, amicū ô decus meû? HE. Vt

Veneres fundis Venus mea melletissima,

Nunc progrediamur. Iunge te lateri meo.

Est compellandus aduena hic nobiis.                          Scazon.

GEL. Talem ô si coniugem ducere,

Perpetua cantilena isthæc foret mea.

Quā pulchra amicula mea? q pulchra amicula es?

Vt interim taceam quod est intrinsecùs.

HER. At qui hic erit peregrinus, cuiusmodi est?

HE. Rerum esse sacrarum autorem aiunt nouum.

Comitatum plebe, & assuetum saltibus.

HER. Me si audis, ne maum cuius porrige.

HE. Hominis iuuabit ex sermone scire, qua

Vagum popellum instruerit fiducia.

Nisi fortè in ipsius natura eluceat

Excellens quippiam, illicò amandabitur.

HER. Rectè statuis, mihi hæc sedet sententia.

HE. Adsunt: Deserte sellulas, mora sine.

Nobi’ alteram sodali ponite alteram.

Hic scistantibus sub die sedebimus.

 

ACTVS II. SCENA V.

Chorus Herodianorum. Herodes.

Herodias. Chorus Plebeiorum.

Discipuli Iohannis.

Quod imperasti Rex, quos apprehendere

Licebat, rusticos, comitesq; adduximus.

Haud occurebat ipsemet quærentibus.

HER. Ruricolæ, amâbo qua spe consectamini

Peregrinum istum? aut ei quæ uita uiuitur?

CHO. Ple. Scelerū si conscia mens internū uulnu’ habet,

Nociua ponere, & salubria sumere

Docet. Trenquilitatem conscientiae

Per hunc nos posse consequi confidimus.

Vixit uerò integerrimê. Nempe à puero

Se subducens frequenti à multitudine

Commercioq; uulgi, eremum intrauit. Hic

Vestitus hirsutis cameli pellibus

Syluestres melle misto captabat cibos,

Similisq; uictu erat lucos colentibus,

Turbam & multam sordes fatentibus suas

Superfusis tingebat in Iordane aquis.

HER. Quid ais ad hæc, nostra? HE. Nunq audita pferūt

HE. Inusitata, si hæc ita se habēt, canūt.

CHO. Ple. Et plura, & mira de huius ortu dicere

Comites sciunt, ad summa natum quæ qrguunt.

HE. Memorate quæso, nos intenti ora tenebimus.

DIS. Sacerdos fortè Zacharias unu’ optimus

Abiada’ inter, delectus est opera ad sacra.

Coniuncta cui coniunx animo Elisabeta erat.

Vnum torquebat hos malè, quòd pessumè

Audirent, nullos cùm tulissent liberos.

Adeoq; canam ad ætatem peruenerant.

Omnisq; spes prærepta erat propaginis:

Quom unice fungens suo maritus munere

Sacræ ædis intima solus loca

Tota expetebat illic mente præmia

Coniugij, hominum & salutem ab imo pectore

Rogabat expectatam multa secula,

Ecce tibi, de cœlo ipso lapsus Angelus

Dextera stetis miroq; fulsit lumine,                               Scazon.

Tremuli quod huius oculi ferre uix possēt

Cui Nuncius, Collige teipsum, inquit: Supplicies

Aethereus, audiuit preces Rex. Nam breui

Veniet Seruator, & coniunx edens tibi

Ante ambulonem magnum maximi Dei

Pensabit hunc miro merorem gaudio.

Ioannem natum uocabis nomine:

Et dotibus præstabit hic, & munere

Neq; uolaptatibus luxúue diffluet:

Contentus at lympha tenui, nec uina, nex

Siceram hauriet, nex quod uim mentis arduam

Tardare, lædere, aut penitus adimere queat.

Nimirum materno latentis utero

Pectus replebit totum Spiritus sacer.

Multo’ olim uertet ad surgentia lumina.

Nam Heliæ instinctus numine ac potentia

Summa loquendi libertate, perficiet,

Suis mortales ut scleribus agnitis

Teneantur uenturi desiderio Dei.

Hæc nuntius, Zacharius positu metu:

Quónam, inquit, argumento huiusce gaudij

Futuri nobi’ hærentibus facies fidem?

Nunc & mihi planè, & pudicæ conijugi

Senectus effœta seculis prolem negat.

Solitus naturæ cursus an mutabitur?

Quo continget modo uigore, & sanguine

Vacuis, quod annis haud accidit florentibus?

Tum ille: Gabriel, ait, sum ego interpres Dei:

Cuius uerum esse nuncium quò intelligas,

Cùm signa prolis adfuturæ clara, tum

Capies inanis pœnam diffidentiæ.

Fugiet uox, nec licebit sensa promere

Dicendo, donec in lucem tuus êditus

Filiolus dicta comprobauerit mea.

Dum aguntur hæc ædi’ in sacræ penetralibus

Senē inter & Angelon, turba omni’ ad ostia

Expectat insuetas trahentem illic moras.

Tandem progressus est foras, uoltu quidem

Mirabilem præ se ferente læticiam:

At cogitata prorsus conantem eloqui

Menti’ index sermo, linguæ & usus deserit.

Hinc colligunt eum, solo cùm esset loco,

Cœleste quippiam, mortali lumine

Haussisse. At ille, quo saltem poterat modo,

Signis nutuq; uocis exæquat uices.

Iam functionis absoluto tempore,

Domum ad uxorem statim se contulit suam.

Quæ simul ac senserat moueri uiscera,

Sese abdit in conclaue rem totam tegens

Quinto usq; dum orbe luna recrêrat menstrua.

Et secum: Nunc uideo Deum, inquit maximo

Cumulasse me beneficio, quòd pignore

Inexpectato connubium decorat meum.

Ità ut iam haud infœcunda dicar ampliùs,

Sed facta mater eiu’ unius munere.

Ergò promissa lux aderat, & tempora

Complêrat uxor iusta, cùm auras sentiens

Vitales anili infans è uentre prodijt.

Tum confluentes agminatim plurimi

Cognatione quidam propinqui, & amicitia

Gratulantur mirandum in modum puerperæ,

Deus quam pulchra prole matrem fecerat.

Et octauam cùm uidisset lucem puer,

Et more cognatiq; eò conuenerant,

Vt pellem inscinderent, ac nomen inderent,

Putantes uelle mutum, & elinguem patrem

Id ipsum quod uulgò, est ferê gratissimum,

Genitoris nomine hunc puellum isigniunt.

Mater contrà secreto edocta flamine: haud

Zachariam, ast Iohannem palàm asserit

Vocari oportere. Illi uoce icognita

Conturbati negant sua quenquam in tribu

Id nomini’ obtinere. Consulitur pater,

Vt signa, quo modo esset affectus, daret.

Resignatis tabellis tum scriptorijs

Animi concepta pandit interpres manus.

Loquuntur uoce pro uiua mutæ notæ

Iohannes nomen summo editum è polo,

Stupefacti sunt omnes, & attoniti nimis,

Quia noua illis placebat appellatio,

Matriq; surdus assentitus est pater,

Qui protinùs scripserat, factu’ eloquens

Bonitatem, & æquitatem prædicat Dei.

Tremefecit horridus uicinos tum stupor,

Et corda per gentes humilis strauit pauor.

Nam nuncia extemplò harum rerum fama, per

Iudeæ sinu’ & regiones proximas

Volans, replebat his aures sermonibus:

Perperisse anum, demissa nomina æthere,

Diuinitùs promissum filium, patrem

Mutum, è mutoq; redditum facundum. Ita ut

Stupescentes plæriq; apud se dicerent:

Quis hic tam prodigiosè prognatus puer

Futurus est? Nam tot rerum miracula

Testantur ortum haud diuino sine numine.

HE. O mi uir, hæc quidem nobis oratio

Clarè depingit hospitem minimè malum.

HE. Sic mihi uidentur prorsus, suauium meum.

Quæ tam mirana narrauistis, ô uiri,

Faciunt ut optimè de ignoto sentiam.

Maturate, & duci reperto dicite

Apud nos magno in expectatione eum

Esse, & patêre ingressuro nostros lares.

 

ACTVS II. SCENA VI.

Philautus. Typhlus.

Quàm uariū uolgus est, & quàm uolaticū?                  Senarius.

Quàm citò desciscunt à uetustis ad noua?

Vides ne plebiûm quanta hunc stipet manus?

Periculum est, ne nostrum obscuret ordinem,

Paulò plus si inualeat. TY. Nemo hactenus potuit,

Tametsi id moliebatur quàm plurimi.

Nam explosa iam pridem Essenorum opinio est:

Fata fieri quoniam putabat omnia.

Qui pendier censum uetabant Cæsari,

Coörtis erant extincti seditionibus.

Saduacæi supersunt, qui tum moribus,

Nobis quidem cedunt, tum opinionibus.

PHI. Quid si, ne forsan hic imposter impudens

Popellū ad quintam sectam à nobis auocet.

Aduersùs hun Saducæos acumanus quoq;?

TY. Herclè, uti dicis licèt sint aduersarij,

Nec animo coniuncti uitæ ue formula:

Amici erunt in hoc tamen negocio,

Quòd & ad eorum æstimationem pertinet.

PHI. Agè, persequamur institutum haud segniter.

 

ACTVS II. SCENA VII.

Iambici, partim Dimetri, partim Senarij.

Ioannes. Discipuli. Chorus Plebeiorum. Syrus.

Summa ô Patris potentia,

Iesu clementissimè,

Aspirand, ut fauonius,

Meos conatus præueni.

Et adiuuans, ut dux bonus,

Bonos progressus annue.

Verè tu uerbum Patris es,

Verè tu mens, tu dextera.

Verbum iam uerba suppetat,

Mens autem mentem dirigat,

Ducatq; dextram dextera.

SY. Extrarium istum in conspectu dari cupio,

Apud nos tanta cuiuis expectatio est.

DIS. Vagantes huc illuc te quæritauimus,

Magister, quare tam dui moram creas?

CHO. Ple. Rex cognito uitæ modo, ac origine

Tua, miro affectu’ est desiderio tui,

Requirens congressu’ atq; sermones tuos.

IOH. Hæc ipsa non me ut spero, sed Deum efferēt.

Petrosa, comites, conscendamus limina.

SY. Quid? hiccine est? ita. non. imô ita, ipsus est.

Similes habent lactucas labra. Quàm pares

Ruditate sunt! Herus procedit obuiam.

Aggredere quicunq; es. Rex conuenire uult.

ACTVS II. SCENA VIII.

Iohannes. Herodes. Syrus. Discipuli.

Chorus Plebiorum.

Pax Tetrarcha tibi. He. Tibi simil, uir bone.      Senarius.

Tuarum fama rerum incredibili’ occupat

Nostras ô frequenter aure’, ex quo fit ut ardeam

Dicentem audire te ad ea quæ rogauero.

Quid est, quo de pergis monere hominum greges?

IOH. Propinquam ut ad salutem se parent. Quia

Tanquàm frugi colonus herba’ inutiles

Tribulos, lolium, lappas, auenas, carduos,

Runcare ac demetere priùs ferè solet,

Quàm spem anni totiu’, & selecta semina

Inepto conetur solo committere:

Sic animo’ infectos oportet sorde criminum

Purgare ne priu’ atq; tretra flagitia

(Quòad mortalibus liceat) euellere.

Quàm diuina inferi queat persuasio, aut

Salutis mens firma spe sustentarier.

Scelerumq; urticas auferens si effecero,

Vt pullulans uiciorum sylua ne imperet,

Meis hinc uiribus ascribi nihil potest.

Deo uni dona debemus omnes omnia.

HER. Sed ad salutem quo modo parabimur?

IOH. Suum mens ægra debet morbum agnoscere,

Talemq; flere ac lamentarier statum,

Vitamq; scelerum consciam deponere: &

Com honore maximo excipere medicum Deum,

Salutaribus eam qui moribus imbuet.

Mens iam secura fit beatæ uitæ, ubi

Pax est, bonorumq; omnium affluentia.

HER. Haud facilè sentietur morbus eius modi.

Quid autem, si quis hunc minùs medicum petat?

IOH. Eum scito ipsum olim adfuturum iudicem,

Fandi memor, & nefandi contemptum sui

Qui Erebi multabit æternis cruciatibus.

HER. Perorasti sermonis haud sine pondere.

Gratus ades assectis unà tuis. Dato

Dextram et succede nostris hospes penatibus.

ACTVS II. SECNA IX.

Gelasimus. Syra. Chrous Herodianorum.

In principio creat cœlum et terram Deus.         Senarius.

SY. Ha, ha, he: quorsū, obsecro, ibit hæc oratio?

GE. Auete, honorandi uiri. Date ueniam

Antequam de re, pauca de me dicere.

Morionem me uocat ulgus. Quid si uocet?

Nolite quoslibet metiri nomine.

Pro me responsum habet materna fabula:

In illo tempore admirata ficus erat;

Cur quæ sapiens arbor putaretur morus

A stulticia tamen caparet nomen suum.

Morus mox ista rettulit:                                    Dimeter.

Nomen neq; confert, neq; adimit sapientiam,

Quid me uetat igitur prudentem existere?

Sed nos pergamus, auditiores ad cætera.

Terra autem inanis, & uacua penitus extitit.

SY. Ha, ha, he: CHO. HERO. Ha, ha, he.

Habitat in uobis ipse diabolus, uiri

Fratres, ita exundatis sceleribus omnibus,

Nugis abundant mimi, scorta blanditijs,

Alea rixis, aula fabellis, fora litibus,

Crebis susurris cæna, fastu fœminæ.

Profectò hic mundus est res immundissima

Atq; ne tenebrae super abyssi conuexa erant.

CHO. Ha, ha, he. SY. Ha, ha, he.

Seu potiùsacuta quadam quæstiuncula.

Quid cuiq; nostrum scire difficillimum est?

Tu quid putas? quid tute? quid tu deniq;?

Certè ego puto, ut suum quis agnoscat patrem.

Quid est Patriarches? Patriarches? Et quid est

Morio? Morio? Quid fœmina? quid? nisi fatua.

Et spiritus domini motus per aquas fuit.

SY. Ha, ha, he. CHO. Ha, ha, he.

ACTVS II. SCENA X.

Herodes. Herodias. Iohannes.

Dum uoluo mente suspensus quæ protulit

Iohannes iste, quem Baptistam nominant,

Animumq; dum verso (conuinx) per omnia, in

Summum profectò me stuporem conijcit,

Quinam tantus loquendi honos, quæ pectoris

Vis illa præsens, quod numen leteat in eo.

Fortassis (ô coniunx mihi optatissima)

Deus uel quispiam, uel ex Deo status est.

Quàm fronte se gerit bona imperterritum?

Vox quàm sonat suauis corda ore commouens

Quibus animis præcellit, atq; audacia?

Intrepido enim uoltu quæ, & quanta protulit?

E multis sunt tamen quædam haud adhuc satis

A me intellecta. Qua propter rogabitur

Eandem denuò telam retexere.

Syre, fac ut prodeat Zachariæ proles.

HER. Quis credat hūc, mi uir, uastum atq; rusticū

Pectore, tam miras habere res reconditas,

Nisi qui audiat loquentem? HE. Vera prædicas.

Mihi hospes dic, tu cur aqua tingas, alius

Verò igne ueniat lustraturus: & tamen,

Te autore, labem omnem eximat numen Dei.

IOH. Per summan rerum harunce similitudinem,

Quæ sub oculos cadunt, quod mente solum modò

Et una cogitatione cernitur,

Id in conspectu animi uolebam ponere.

Vndam uides labeculas abstergere, &

Anhelam præterèa sitim restinguere.

Eadem uis cernitur supero in flamine.

Namq; abluit fœdatam conscientiam

Nefario scelere, cor instillans nouum.

Orbis iste cùm primum tener concreuit, ac

Statua discors est rerum concordia:

Tellus haud antè gramina, herbas, arbores,

Seminaq; produxit quouis in genere, quàm

Cœlestis aura sacrosanctusq; Spiritus

Semel se motasset ponti per æquora.

Ita prorsus in hac forma suorum sit noua.

Quos inter nullos egregios frustus feret.

Nisi terra cordis (sic uit loquar) sui

Diuino, tanquam aqua, irrigetur Spiritu.

A me igitur undis erant abluti corpora

Pertæsi crimina, & ueniam orantes Deum,

Vt indicium certum atq; testificatio

Foret piati animi terrenis sordibus.

Item ignis ille, quo deleturus aio

Peccata Principem venturum, idem ualet.

Quippè obijectum simul materiem ut occupat,[5]

Lumen mittit lateq; dispargit suum:

Sic quoq; Dei summi potentia unica,

Et uiua, & efficax uirtus atq; motio

In pectora irrepens suorum hic Spiritus

Quæ abhorrent à sui natura exurit, &

Perfundit luce mentes, qua suos benè

Cœlestis hæredes regni regant gradus.

HE. Profectò splendidè dixisti & optimè.

Tu ad ista quid sentis thalami consors mei?

HER. Per mihi uidentur mira, quæ attulit, omnia.

IOD. Iam animum grauis subit res, dudū quæ mii

Proposita. Quod ona Rex fiat cum uenia,

Multa monendus mihi es: sed unum præ omnibus

Habeo, quod te scire tua plurimum interest.

HER. Iohannes, ipse te lubens audiuero,

Mihi quæcunq; de me prædicaueris

Agè, intus liberum sermonem habebimus.

 

CHORVS.

Popellum uates inclytus

Dum lucis attentum nouæ

Amore incendit sedulò

Vitamq; surgentem canit

Beatam stulti intelligun,

Sed eruditi eam negant

Vocem se posse perpeti.

Habet narrati plebis fidem

Rudis, reiecta, ignobilis.

Adesse regni existimans

Duini fausta tempora.

At almi Legum interpretes

Et artium ampla gloria

Et florentes honoribus,

Quæ Iohannes palàm edidit

Salutis de scientia

Nulli putabant usui.

Quis tam impudenter nos iubet

Nouam ingredi uiam? inquiunt:

Quid? nonne uatum oracula

Callemus? & Legis sacras

Tenemus consuetudines?

Vana est doctrina scilicet

Nostra & paatrum persuasio?

Videte. Nolunt discere

Opinione qui sua

Periti sunt, nec fidere

Deo, qui præsidunt sibi.

Oblatrant pertinaciter,

Ita sunt cùm præcones probi

A uero abduci non queunt:

Ab ijs expugnatoribus

Tradantur horridæ neci.

ACTVS III. SCENA I.

Typhlus. Philautus.

Philaute precibus perductis iam ad exitium.                Senarius.

In regia feramus pedes palatia.

Vt quemadmodum ab Essenis in urbe uellitur

Autoritas huiusce, ità hic uerti queat.

Si enim perrexeri nihil abfore suspicor,

Quin omnem Iudæam statim peruertat: &

Nos cum professione nostra exterminet.

PHI. Facilè hominem uel argumentis uicero.

Fac te Bapistam ea siue in re disputem.

Quid demū ait? TY. Quid? Dirigite Domino uias.

PHI. Domino uias dirigite? Nondum ergò uiam

Tenemus. Ergo èrramus, ille unus sapit.

Deo uias parate? Nondum ergò Deus

Cognoscitur. Dæmon colitur ergo malus.

TY. Nec ista occultè ait, sed publicè intonat.

PHI. Quis hunc intollerabilem hæreticum neget?

TY. Doctê concludis: Hùc precante’ intrabimus.

ACTVS III. SCENA II.

Herodias. Syra.

Animi infelix in somnos nulla soluier,

Oculisne, aut pectore accipere noctē queo

Ingeminans curæ, rursus & redivivu’ amor

Sæuit furore non ferendo exæstuans.

SY. Irarum campo idoneum adde terminum,

Quem præter nemo potest impunè currere.

HE. Quid agam? Iterum priorem irrisa coniugem

Experiar, & Philippi connubia repetam?

Quem ego sum tanto dedignata opere uirum?

Excludar hisce tam beatis nuptijs.

Deus perdat nefarium istum, talia

Qui suadet: At uerò haud diu data hæc dabit.

Nec inulta me, nec longùm enim lætabitur,

Solitam modò præste coniunx mihi gratiam.

 

ACTVS III. SCENA III.

Syrus solus.

Per caput iuro, iamdudm tregœdiæ

Acerbæ apud nos excitantur & graues

Quôm enim coniunx herodiana senserat

Iugalé Iohannen tædas incessere

Tanquàm refarias, odijs acerrimis

In huc exarsit, omnes neruos ingenij

Eò intendens, se isthoc ut exoluat metu,

Magnoperè, opinor, Herodem mouebit in

Baptistam, ad eius colloquia cùm uentum erit.

Nam uersat in animo dolo’ ac dirum nefas.

Malè habet hoc, mentem quòd subinde Rex

Ei aduertit, rebusq; in agendis consulit.

Atq; ecce, ut incedunt loquentes iniucem.

 

ACTVS III. SCENA IIII.

Herodes. Iohannes.

Si has nuptias uel damnas, uel redarguis,

Nobi’ inucam uitæ uolaptatem inuides.

Cætera quæreprehendis, sanè perpetiar:

In hoc ut à nobis nihil dissentias.

Qua liberalitate tum domum tibi,

Tum animum patefecimu’ ipsum, e minimè fugit.

IOH. Non sunt, Antippa, non sunt sacra fœdera

Soluenda, nec thalami iugalis uincula,

Nisi si in decreta uis Dei committere.

Tu pacta fraterni lecti, & uiolans fidem

Potitus coniuge

Viuente adhuc à fratre rapta, quæ ex eo

Natam suscepit, atq; illam superstitem:

Facis contra fa’ & iura, quæ Mosi Pater

Summus dedit, nobis Moses contradidit,

Ego tibi fero supremi præco iudicis

Quóusq; temnes magnum ultorem criminum?

Quóusq; iram lacesses tanti uindicis?

Resipisce, quæso, turpem amorem respue.

Per tibi opus est iam facti pœnitudine.

HER. Sanè pudet (fatebor) pigetq; is pœnitet:

Et agnosco me iam intulisse iniurias

Thalamo germani. At hoc coniūx mea qui feres?

Quam ego, quæ item me plus ocellis diligit.

Variæ uocant curæ scissa hùc, illùc meæ

Ancipiti cogitatione pectora.

ACTVS III. SCENA V.

Syra. Syrus. Gelasimus.

Ades dum, amâbo te Syre. Canentem audias            Senarius.

Morionem nostrū, ut rusticam uocē uariat?

Vt occinit? insuetos ut effundit sonos?

Si interfuisses concioni huius, Syre,

Risum edisses, sat scio, supra modum.

SY. Iocabor paulùm. Heus tu, explica digitos tuos

Primus, secundus, tertius,                                           Dimeter.

Quartus, quintus, Quot hic numero sunt?

GE. Quindecim.

SY. Ha, he, Gelasime. SY. Ha, he. tetigisti rem acu.

GELA. Rides? Dabis igitur osculum. SY. Ah necquis-

SY. Tacete nam hùc Tyrannus intendit gradum. (sime.

 

ACTVS III. SCENA VI.

Herodes. Herodia.

Est, ô sodalis candidissima, quemadmodum               Senarius.

Rebare. Connubium hoc nostrum nefas putat

Nouu’ hospes. It contrà inuictis rationibus.

HER. Est hostis, haud hospes, uir acceptissime.

HER. Imo illud unum protestatur, aiens

Se mihi, tibiq; uelle consultum optimè.

He. Quid uiris ægram, coniunx ô pulcherrime?

Quid dicta me terres timentem tristia?

Si mihi quæ quondā erat, quā & esse nunc decet,

In amore uis foret: non hunc diuinitùs

Quæ cogitata (nescio quo pacta) mea

Tulere ad aspectus rerum cœlestium:

Postquàm autem uerba fecit his de nuptijs.

Reuerentia noua, & sancto ueluti metu

Vehemens quieta uox perculsit pectora.

Sed eccum nostris prodeuntem ex ædibus

Huccine puta’, uxor, à gradu constantiæ

Posse unquam deijci? Modestiam audiciam

Videor agnoscere audacem & modestiam.

O quanto in illo maius est, quàm se refert?

Adibo. Scicitabor, Vt hominem audias.

HER. Nisi cum uiro nunc res agatur acerrimè,

Citò causam cadam, euadamq; miserrima.

Nebulo iste nobilis tantum (heu scelus) ualet

Quem ego: Sed interim mihimet non deero.

 

ACTVS III. SCENA VII.

Iohannes. Herodes. Chorus Plebeiorum.

Herodias. Chorus Herodianorum.

Ave Rex. HE. Et tu Iohānes. Sed quidnam ais?

Nū pertinax te adhuc uertet sentētia?

An potius coniugem mihi abreptam cupis?

IO. Sanctit lex, quos priùs monebam, Mosica:

Non posse fratris uxorem unum ducere

Alterius, & uiui, & gaudente prole. Tu

Superstite frate, filia superstite,

Ipsius irato sponsam retines Deo.

HE. Quàm animū perturbat hæc mē responsio?

Nec habeo quo defendam, & hanc amo unicè.

CH. Pleb. Cūmotus est. Amâbo res quorsum accidat,

Aduortamus. Nam & iras illa concipit.

HER. Vincor ueris Herodias. Quis hæc neget?

HERO. Ergóne dissipatio, mi uir, fœdere

Subeunda erunt nunc fata tam crudelia?

Ergóne te propter spretæ pudiciciæ

Non ulla habetur cura aut ratio? Hæccine

Sacra illa est confirmata coniugio fides?

Data hæc est dextera? Hæ nostræ spes? hæccine

Promissa quæ nobis tam pulchra feceras?

Certè ego famæ, pudori, patriæ, uiro,

Ac omnibus te rebus unum prætuli,

Et hanc amori tanto mercedem dabis,

Vt uerear ne cuiusquam iniqua oratio

Tam citò tædas queat pactas disiungere?

O utinam aut occupares hæc præcordia

Leuior igni’, aut amori par esses meo.

Quin par eris, ni fallar, an tua non sum ego

Herodias? Non es tu item Herodias meus?

At non iocos, risus, amœna, gaudia

Tecum solebam tractare arbitrio tuo?

Furtiuus haud amor noster, sed coniugium

Verum est, Iohannes quodcunq; garriat.

Palàm dextras coniunximu’ idq; nemine

Redarguente præter istum Barbarum.

Agè ô marite mi, ô marite perfice,

Iunctos ut affectus tam amico uinculo

Ne inepti, obscuri, agrestis atq; ignobilis

Homuncionis uerba uana distrahant.

IOH. In me loqui ferro: Tu rem perpende Rex.

Dei præ amore sperne amorem fœminæ.

Dubitabis huic mundo cœlum anteponere?

Mirum in modum te quæso Rex, quid agas uide.

HER. Scelest orationem interpellas meam?

Quid? hunc si audi’ omnium quos terra sustinet

Nequissimum, quid nobis fiet obsecro?

Odijs quem incensum dereliqui magni’ ego

Philippum ad coniugem captiua deferar.

Ibi seruitutem seruitura miserriman,

Fugientem tu sequêre sponte Aretiadem.

Quæ te (si dijs placet) tam pulchrè charam habet

Acies paternas ut contra conducere

Parata sit, sitiens tuorum sanguinem

Potes hunc adhuc uultu remisso cernere?

Potes præbere aures illi? potes pati, ut

Et uiuat saluus, & domo liber tua

Fruatur, & non punita licentia

Vagetur, qui no’ in hasce conijci uelit

Calamitates? Immò multetur potiùs

Vel morte digno. Nobi’ enim de industria huc

Deligatu’ est ab inuidis, & hostibus.

Obtestor (ô mi uir) te ego ut, si unquàm tibi

Voluptati uel oblectamento fui,

Si forma, si ingenium, si colloquia tibi,

Si amore’ incenderunt: neci hunc me meritissimæ

Iam trade, ne nimius me mœror conficiat,

Et his exanguis te cogente concidam

Questus sed nunc meos si nullos audies,

Nefanda si huius admittes hortamina,

Ac me tuam sines interfici ab hostibus:

Potiùs tu uitam hanc quám absume morte, tu

Hisce manibus (qua’ ego lubens exosculor)

His manibus, inquam, me iam occidito: Sic ego

Animam patiar mihi auferri cum sanguine.

O mi uir, mi uir optime,                                     Dimeter.

Profari plutra non queo

Præ lachrymis fluentibus.

O mi uir, mi uir optime.

HER. Parce metu, omitte flere. Nolo (per genium

Nostrum, mihi uxor, crede, crede) nolo ego

Reuelli à te donec durabit spiritus.

Tibi quò cessit nostri, obsecro, fiducia?

Immemores haud ita, nec ingrati sumus,

Amoris ut tui no’ obliuio cœperit.

IO. Caue Rex dicta ne labantur pectore:

Quæ si spernis, grauiora opinione tua

Mala sequentur. Mentem regas tuam, qui aliàs

Regis, nec feminæ regendum mancipes.

HER. Toleras an hæc quae audio, nec ulcisi potes?

Vilissimus maiorem uerna sentiat.

HE. Ite simul, ite serui, quid statis? recens

Dum pectus hoc nostrum indignatio ferit,

Hunc factiosum in carcerem detrudite

Rabulam, qui nos, nostramq; turbat animulam.

Huad temere suspicati sunt sacri, Patres

Noua te sparsum in uolgu’ & praua dogmata,

Qui nos contra tam liberè audeas loqui:

Properate: ne qua meis esto dictis more.

IOH. Deum quæcunq; propter ibo ad uincula.

Mentem propugnas cœlestem facilè fero.

Meliora, si tibi caues, sequere monitus.

HER. Sane hic auras anhelitu diuerberet

Inani. Nos curemus intus corpora.

HE. Fiat mea lux. CH. PLE. legamu’ ad carcerem

Si discipulis rem dixerimus totam priùs.           (gradus

 

ACTVS III. SCENA VIII.

Syrus solus.

Ha, ha, he. Vafris ut dissimulator à mortalibus?          Senarius.

Animo hæc æquo se ferre Iohānes ait.

Credo quidem, quia non secùs fieri potest.

Ego sic sæpè prauam audiui coniugem,

Quae coniugi quoties pœnas dedit suo,

Hæc diceret secum graui suspirio:

Animo æquo (uti decet) feremus omnia

Præsertim plus (tacitè hoc) cum uiribus ualet.

 

ACTVS III. SCENA IX.

Discipuli. Chorus Plebeiorum.

Iohannes.

Et oīa hæc ultro boni accipit? CH.P. Accipit               Senarij.

DIS. Cœletis hic uir est, non morti proxuma

Qui ueratis ergo supplicia fugit.

An exat inter mortales nostro duce

Præstatior? Sunt ista supra hominem, quæ agit.

Vt ut de Iesu multi magna proferant,

Sine dubio non est cum hoc æquandus tamen.

CHO.PLEB. De Iesu? Quid? Num is inceptat aliquid

DIS. Ab eo tinctos quis est fama plurimos.     (noui?

CH.PL. Hic ipsus est quē Iohannes nobis quasi

Potiorem se frequenter extulit uirum.

DIS. Hominis in hoc modestiam est agnoscere.

CH.PL. Ita. Nam & hic noster clari’ è parentibus,

At ille à fabro obscuram originem tulit.

Macherontam (si placet) uetamu’, ut certior

De rebus his fieri Baptista possiet.

IO. Custos Iesu fidissime                               Dimeter.

Fidentium, quo preside

Nil est usquàm periculi:

Obfirma sic pectus meum,

Nullis ut hinc terroribus

A lege desciscam tua.

DIS. Licet precantis uocem haurire: Attendite.

IO. Tus noster in cœlis pater

Cöoptasti me in filium.

Tua est Christus potentia,

Cuius cohæres ipse sum.

Sic persuasor me spiritus

Informat imo pectore.

DIS. Pax à Deo tibi sit. IO. Sit uobis item.

A te iam olim magister edocti sumus

Eam uirtutis esse conditionem, ut hoc

In seculo deuoto uanitatibus

Nil sit homines uanos quod offendat magis.

Quamobrem minùs grauatè, quod facis ipse, nunc

Ista ferimus non expectata uincula.

Hoc unum nos tamen magnoperè mouet,

Ingentem multitudinem ità adhærescere

Nazareo illi, quem quidem quondam ipsimet

Lauisti undis, totoq; testimonium

Præbebas. Namq; ubi antè tu uersatus es,

Multos instruit, multos tingitq; aquis uiros.

Palæstinos per urbes nemo clarior.

IO. Magnificis nec pompis oportet, ô uiri,

Nec in, nec ostentatione splendida:

Sed spiritali cum uirtute & gratia

Regnum suum auspicetur iste satrapes.

Attamen ut commonstretur euidentiùs,

Et ante oculos, interq; ponatur manus:

Addite duo, me rogate nomine:

Seruator sit ne, uates quem canunt sacri,

Futurus, expectari an alius debeat.

DIS. Adimus & mandata deferimus tua.

 

ACTVS III. SCENA X.

Herodias. Herodes.

Herodias infelic, quæ nun fata impia                  Senarij.

Te tangunt? Nullus huic dolori finis erit?

Sed spem inter, & metum dubia uitam trahes?

Numquàm miserrimum beata, ignobilem

Præclara, iunctum libera, uilem houmnculum

Habita summo in precio, regina rusticum

Superare possis, & digna morte perdere?

At aspra uolgi odia nitentem retrahunt.

Si iuuat: uiuet causa funeris mei.

Si exitio tradam: à plebe dicar improba

Irae laxas dedisse haberna horridæ.

Nunc huc dubia, nunc illuc mente fluctus.

Animus curas in omnes hic diducitur.

HE. Quid sola sic mœres, uoluptas unica?

HER. Aderas ne tu, mi uir? meum solatium?

HE. Nil hæsites huius de amore pectoris.

Scis ut sponte prætulerim te cunctis unam ego,

Thori & mei libens in parte locauerim,

Mutata nec loco cedit sententia.

HER. Nil ô nil suspicabar de te huius modi.

HE. Ad osculationibus frontem exporrige.

Collo implica brachium. Pergamus intrò, ubi

Naturæ nostræ iura nouabimus.

 

CHORVS.

Anapestici.

Ecce, ecce, malum, quo miserè gens

Quæq; laborat. Ecce, ecce malum,

Quod quà terræ, quà mare serpit,

Vt furor iste agit incautos?

Vt blanda sitis bibit ipsam animam?

Sampsons tener amor infractum

Fregit, & fortia rumpens

Molli iacuit lite subactus.

Quin hoc sale sal hominum Solomon

Immoderatè resparsus erat.

Quidnam hoc sibi uult? Meliora quidem

Sæpè uidemus, atq; probamus.

Ruimus tamen in deteriora.

Sacra eloquij maxima uirtus

Trahit innumeros, id ut arripiant:

Sed uix pauci rectè orsa tenent.

Quàm bene Saulus cœperat? Atqui

Rursus redijt suum ad ingenium.

Etiam Herodes quanto studio

Animum appulerat Archiprohetæ?

Sed & ille citò (mobilitatem

Spectate hominum) animi cæcus

Cœpta reliquit. Cauti este uiri:

Inuidius Orcus ex principo

Sæpè decoro finem efficit

Perniciosum. Semina ut ille

Noxia sparsit, humiles curæ

Ad se reuocant, atq; pericli

Ingruit horror. Cauti este uiri,

Ne præsentes uana cupido

Vitæ in peiùs uosmet referat.

Plæraq; turba oblita semel

Dei in antiquam sublapsa ruit.

Cati este uiri: Aequora scindens.

Et respiciens simul à tergo

Rectos nequeat ducere sulcos.

 

ACTVS IIII. SCENA I.

Dimetri. Phalecij. Syrus. Chrous

Herodianorum.

Aue lux festuissima,

Diesq; expectatissima.

Tandem uenisti gaudijs

Tempus dicatum mollibus.

Quicquid libebit hoc die,

Idem licebit hoc die.

Hoc die cithatia, lyris, tubisq;

Cantu mellifluo, nouoq; plausu

Omnis undiq; perstrepet popellus.

Huc huc ô socij uenite læti,

Vernis tempora floribus ligati.

Nunc ô nunc sacra festa præparemus

Herodi Domino, facetijsq;

Canticisq;, epulisq;, saltibusq;.

Nunc donis cumuletur arca sancta.

Rem diuinam agit ipse Rex, uidete.

CHO. Manibus idem pedibusq; conamur Syre,

Id enim sacris ab officijs reuertimur,

Feramus hosce odores ut lectissimos,

Galbanum, onycha, stacten, thusq; lucidum,

Quó ædis uaporentur sacræ penetralia:

Et cætera, quæ ulli erunt ministris usui.

SY. Vos ite. Reginam sequentem ego sequar.

 

ACTVS IIII. SCENA II.

Herodia. Tryphera. Syra.

Gelasimus. Sryus.

Hodie solennem honorem Rex Deo feret,

Largoq; luxu conuiuas excepturus est.

Margaritas idcirco sumes: coloribus

Corpusculum fucabis: torques, & aureos

Geres annulos, & armullas: nunc deniq;

Addes artem super natiuam gratiam.

Profer (puella) chirothecas, annulos,

Gemmas, credpidulas, & mundum omnem relliquū.

SY. Vel cuncta ex isthac suppetentur cistula.

HE. Læuum cinget lacertum armilla fulgida.

Ardebit gemma pendula in medio sinu. Hic

Radios fundentem amplos carbunculum cape.

Hic fulgeat uestis unione candido.

Gerenti habe tutamen fidum jaspidem,

In isthoc orbe complicatum argenteo.

Hic Eliotropia est arrare nescia.

Clarus hic Berillus est forma sexangula.

Hic uim uerbis addens Smaragdus clauditur.

Tibi ecce Magnetem, qui perficiet labris

In istis ut sedeat Suadela, & Gratia.

E collo baccatum monile pendeat.

Sine laxa uestis ad imos defluat pedes,

Figuris ut distincta præniteat magis.

TRY. Ha, ha, he, he, uides nee noster ut morio

Ornamento sedet capitis indutus mei?

HER. Exue homniis monstrum. Reddas, reddas, mihi,

Inquam citò. Non me nosti? Colaphum cape.

GE. Noui meliùs, quàm exopto. Philippi uxor es.

HERO. Hem porrige alteram mâlam. En accipe & caue

Ne omninò tale quicquam insanus effutias.

GEL. Hei ueritas odium, atq; uerbera item parit.

Dum uiuo, nunquàm ego posthàc uerum loquar.

HER. Iam eloquere cuia sim. GEL. Herodis.

HER. Sed utrius

Herodis? GEL. Adesum, in aurem edisseam tibi:

Antippæ nunc es, quæ priùs Philippi eras.

HE. Hoc dicere est in aurē? Abi hinc malā in crucē.

Malosq; cruciatus, abi trifurcifer.

Sic ô sic nata. Cuncta te apprimè decent.

Accerse fidicinem Syre: experiar equidem

Quo & orbe, quo & gestu ipsa te componere,

Motuq; quo possis uestigia ducere. Haud

Didicisti frustra, opinor, saltus effingere.

Agé dum, percussa plectra dent sonos, uago ut

Gradu uersemus orbem saltatorium.

Varios mecum, certosq; absoluito numeros

Filiola, & hinc atq; hinc procurrito gyros.

Leuibus sic sæpè pulsato pedibus solum,

Celeres sæpè hoc suspende plantas ordine

Semper agilis recto te corpore moueas.

Da nunc, amâbo, industriæ specimen tuæ.

Iam circuitus age spatiosos, collige

Iam angustū te in locum, iam eodem pergito

Incessu, iam uarijs ambito flexibus.

Pulchrè, ità uiuit Deus, in numerum pedes agis.

Liba mihi osculum. En fragrantes accipe

Odores. Sic sic ad regem epulantem uenies

Vocata. Nunc ad templa tempus nos uocat.

 

ACTVS IIII. SCENA III.

Discipuli. Iohannes. Chorus

Plebeiorum.

Baptista saluos sis. IO. O aduenistis benè               Senarij.

DIS. Magister, imperata tua peregimus.

Homo ille, nos ad quem legasti nuncios,

Spectantibus nobis (dictu mirabile)

Sola leuabat uoce infirma corpora,

Animis & impuros fugabat spiritus.

Tandem ora soluens: De me nil dicam opus est,

Tantùm ite (ait) hæc uati responsa reddite,

Quæ uestris hausta sunt oculis & auribus:

Fuerant qui cœci, habent per me iam luminis

Vsum. Genua trahebant qui ægra, poplite

Robusto incedunt. Lepra tabuerant quibus

Vrente membra, amara exoluntur lue.

Obstructæ nuper aures iam capiunt sonos,

Immanibus furijs curantur perciti,

Mentemq; recipiunt ualentem & integram.

Reuiuiscunt, uigentq; cassi lumine:

Breuiter, Amóides ut quandam prædixerat,

Nunc spiritu demissi facti humillimo,

Salutis sempiternæ optabile nuncium

Magni æstimant: quod contumaces respuunt.

Fœlix (ait) nostri quem nil offenderit,

Sed agnoscens & amplexans persuaserit

Sibi, ueram in me uno uitam consistere.

Hæc dicta ubi dederat, nos dimisit duos.

IO. Videtis ipsi nunc (comites charissimi)

Huiusce Iesu, quem uobis Deum esse tam

Crebrò affirmaui, talia opera, qualia

Nec ego, nex abtiqui uates, nec quispiam

Alius omninò perpetrauit hactenùs.

Nec obscurum est sacris rerum miracula

Hæc respondêre uaticinationibus.

Et è factis qui sit, sum intelligi licet,

Etiam ad loquelas mentem nunc attendite.

Felix (ait) est, nostri quem nil offenderit.

In eo numirum omnis constat felicitas.

Ille, ille est, quo beati si uoltis fieri,

Carêre haud possitis: me autem nihil est opus.

Debetis hinc ad illum iam decedere.

Animus modò sit ipsam salutem consequi:

Nos quid moramini? nostrum præsagium

Concluditur iam: Euangelion at illius

Fusum per orbem in honore semper habebitur.

Regem inter & preconem, lucernam inter &

Solem, famulam & herum discrimen cernite.

Deinceps Christo queatis ut domino frui,

Pijs ipsum uotis uocare assuescite.

Ego interim precibus idem contendam meis.

DIS. Habemus gratias: Quod uis, uolente eo

Omnia solus qui perficit, præstatibur.

 

ACTVS IIII. SCENA IIII.

Herodes. Herodias. Syrus. Syra.

Chorus Herodianorum.

Viri domestici, atq; amici singuli                        Senarius.

Celebrate nobiscum festa isthæc annua.

HER. O quot quot Regi uoltis & mihi bene,

Votis sacrate almum hunc diem felicibus.

SY. Inoffenso nitens sol currat lumine.

SYR. Cœlo sereno lux hæc fausta fulserit.

CH. HER. Redeat prosper dies natalis, principi

Sua referamus ut quotannis munera.

 

ACTVS IIII. SCENA V.

Herodias. Syra. Gelasimus.

Iohannes.

Tu hic operire. Ad carcerem me confero,                      Senarius.

Vt sola solum paucis aggrediar uirum.

SY. Curabitur. Sed quidnā hominis? Bone uir, ubi

Fuisti dudū. GEL. Apud inferos. SY. Apud inferos?

Quid obsecro te, illinc uidisti? GEL. Dæmona

Prādentē. SY. Quid quæso te, habuit in prandiū?

GEL. Pharisæos & fœminas. SY. Dij te pessumè

Disperdant furcifer procax.                              Dimeter.

HER. Ioannes. IOH. Adsum hera. HER. Perfenestram

Aliquantisper liceat: si me, si teipsum amas,               (colloqui

Ea mentem ne tuam capiat dementia,

In isthac ut uelis hæresi persistere.

Faxo, sis uinuersa in aula principis

Honoratus, muta modò sententiam.

IOH. Non est mihi loquendum aduoluntatem tuā,

Dei uoluntas cui repugnat maximè.

HER. In squallido iacebis ergò carcere.

IOH. Quantalibet perferam Deum propter mala.

HER. Siccine ais? an non? hoc midi crede, acerrimas

Improbe dabis pœnas, ni retractaueris.

Me si lædes in cotem cadet nouacula.

Stolidus accepto non nisi cum malo sapit.

GEL. Caue Iohannes, petis cornutam bestiam.

Si me audies, scenæ seruire discito.

Viuere nequit, uersutus esse qui nequit.

 

ACTVS IIII. SCENA VI.

Herodes. Herodias.

Euelli ergo insita haud potest persuasio?                   Senarij.

 

HER. Animo quidē perstat confidentissimo.

Precio nec ullo, nec precibus impellitur

Nobiscum ut sentiat. HER. Quid ergò? HERO. Qui bonis

Flecti uerbis negat, frangatur uiribus.

HER. Modus est in promptu, caussæ prætestum haud item

HER. Deliquit, in nos egit. Ratio probabilis.

HER. Et scelerū purus, & æqui obseruantissimus

Plærisq; censetur. HER. Sui simillibus.

HER. Populus, quem tinxit.hunc mirum in modum colit.

HER. Rudem adamant rustici. Tu doctos interroga.

HE. Cuiusdam singularis sit modestiæ.

HER. Illéne modestus, qui nil parcit regibus?

HER. Memorandus ortus, uitaq; inculpabilis

Faciunt audaciorem. HER. Fabula, fabula,

Absume let, & expleas animum meum,

Iners tacebit uolgus & uariabile,

Rem posteaquam approbarint prudentes patres.

HE. At hij pauci plebis præ multitudine.

HER. Nome meilores, quàm plures satiùs est sequi?

HE. Quid immoror multis? Obstat uirtus uiri,

Obstat uolgi tumultus & inuidentia:

Hominem cur non uibeam iam nunc interfici:

Tamen in uinculis tua manebit gratia.

 

ACTVS IIII. SCENA VII.

Herodias. Syra.

Quid nunc agam? Popellum propter scilicet                Senarij.

Renuit uernā è medio maritus tollere.

SY. Equidem modis omnibus rogandum existimo,

Ab opinione ut ultrò desciscat sua.

HER. Orabam. At ille nulla cuiusquàm prece

Mouetur, nec uoces audit intractabilis.

Deus (inquit) aures obstruit placidas mihi,

Vt unquàm ne uotis ausculent talibus.

Deo nimirum est hic labor, cura hæc Deum

Quiteum tangit, ipsa quo demum uiro

Fruar? Quid sperem? Immota mens illi mant

Silice durior. Inanes funduntur preces.

Flectere sed quôm nequirem orando, mox minis,

Pòst supplicijs in eum agebam. Volui adeò

Nihil inexpertum & intentum linquere.

Illa una iam sanè mihi restat uia. Huc

Incumbet omnis cura & cogitatio.

Ità qui quæ uolt, agit: quæ non uult, perferet.

 

ACTVS IIII. SCENA VIII.

Herodes solus.

Anime quid uersas? Cur non cæde pessimi               Senarius.

Latronis amplam libertatem uindicas?

Lucrum putabit. Dignum ob hoc uita reor,

Quòd imminentem non exhorrescat necem.

Medullas an tuas uorabit ignis, &

Tamen exultabit interim securitas?

Aude anime, cœpta tanta si uis exequi,

Forsan iugali crimen abscondes face.

Honesta quædam scelera successus efficit

Herodes siste, siste furibundum impetum.

Respice uerendos diuini mores uiri,

Quod metuit, auget, qui scelus obruit.

 

ACTVS IIII. SCENA IX.

Philautus. Typhlus.

Blando hactenus ultu simulauimus odium,                   Trimet.

Primoq; inceptu cum popello diximus,

Cautè quidem, magni nos illum pendere.

Iam multa cùm incusantem ferre non potest

Herodes, occultè instigemus ad necem.

TYPH. Et hoc autoritatem ad nostram pertinet,

Et Reginæ quoq; uehementer gratum erit.

Verùm quodnam nos crimen obiectabimus?

PHI. Inuremus rerum nouandarum notam.

TY. Satis hoc: Excogitari nil grauius potest.

ACTVS IIII. SCENA X.

Herodias sola.

Mé ne incepto meo uictam desistere?

Peregrinū nec posse hūc certādo sternere?

Quó referor? quæ’ ue mutat mentem insania?

Stat propositum exequi (fremant omnes licèt)

Et cum quo iure, quáue abolere iniuria.

Non mens, non animus: sola deest occasio.

Furere furorem, qua in iuratum hostem queam.

 

ACTVS IIII. SCENA XI.

Iohannes solus.

Mortalitum Rex & pater,

Qui nos habes pro filijs,

Potesq; solus omnia:

Ago immortales gratias,

Quòd sic in terris egerim

Conceesa uitæ tempora.

Nunc ergò inconcussa fide,

Lætaq; conscientia,

Expecto securus diem

Eam, ad regnum qua transeam

A te promissum (mi pater)

Quo non potest fidelior

Solo uel cœlo existere.

Hoc ille nobis asserit,

Suo & parabit sanguine,

Cuius terrarum per plagas

Præco præcurrens extiti.

Hausit tuum qui spiritum

Materna in aluo spiritus

Membra ista linquens gaudia

Feratur ad cœlestia.

 

ACTVS IIII. SCENA XII.

Herodias. Herodes. Chorus Idumæorum.

Chorus Herodianorum. Gelasimus.

Syrus. Chorus Coëpulonum. Tryphera.

Syra. Philautus. Typhlus.

Frequentes conneuenêre iam per limina

Idumæi, lucem celebraturi optimam,

Quæ prima te nobis sub auras extulit.

Et aim multi mensis accubuêre splendidis.

Famuli nec intùs desunt, qui dapibus eas

Onerent & ardentia qui ponant pocula.

Superest, aduenantes excipiamus comiter

Proceres. Nihil morati aderunt certò scio.

Agite, mesa interea sternatur orbibus

Argenteis, globato tritico, & sale.

Non cochlearia, non desint mantilia.

HE. Meritissimò quidem te, Herodias, amo,

Cui nostra tantæ sunt curæ natalica.

Tota operis hæc tuid superbit regia.

Ità lauté, splendidè, atq; liberaliter

Epulas instruxisti: aula ut omnis iam sonet

Iuuenibusq; senibusq;, simul plaudentibus.

Hilares audin’ sonos? Tectis succedere

Libeat, & applausus dare: Atqui su Syre

Venientes quôm primates uideris, euoca,

Eugè, eugè, euax, euax. CHO. IDV. Iò, iò, iò,

Iò, uiuat, Herodes: iò, iò, iò,

Iò, uiuat Herodes: iò, iò, iò.

GEL. Iò, iò, iò, iò, iò, iò.

CHO. HER. Ornata mensa hæc est, hera quemadmodum

Visamus iam quo struxerint modo penum,                   (iubet.

Quibus in manu eius extat procuratio.

GEL. Isti penum quærant, pœna hic superest mihi

Et regis & reginæ, & (si superis placet)

Puerorum huic malæ cohæret dextera.

Vtinam essem Sampson, omnes traderem neci.

CH. HE. Suo ponuntur quæq; lances ordine:

Phasiana, cycuns, phoenicopteros, pauo,

Meleagrides, Perdics, atagênes, capo,

Anates, ficedulæ, answeres, passerculi,

Pinguis ferîna, agnina, uitulin, bubula,

Aprugna, ueruecina, & ouilla caro ad manum est.

Stant & maris rapinæ: murices, lupi,

Et ampla quam patella Rhombum sustinet.

Liba hic adorea, hic pultes sunt candidate:

Hic offulæ, minutal, oxygorum: hic auium

Cerebella, & odora iusculis iecuscula.

Regifico demum luxu abundant omnia

Reuolat Syrus. Mensa obseruetur. Ecce iam

In lumine est totus coëpulonem chorus.

SYR. Adsunt Idumæi, & Galileides tibi:

Tuam uidere maiestatem gestiunt.

HE. Grati omnes adestis, gratis adestis herculè.

GEL. Omnes aduenistis, aduenistis herculè.

Me uos incolumen uidere posse gaudeo.

HER. Saluete heroës, heroinæq; optimæ.

Diem hunc dum uestra condecorat præsentia,

Mens profectò uir ueluti renascitur.

Vultis ne introspicere? Vulgus promiscuum

Quàm hilariter appositis uescantur ferculis?

CHO. COE. Eià, eià: plaudite, plaudite. CH. IDV. Iò,

Iò uiuat Herodes: iò, iò, iò,                               (iò, iò,

Iò uiuat Herodes: iò, iò, iò.

GEL. Bo, bo, bo, bo: bibat Herodes; bo, bo, bo, bo.

HER. Strepitu dum turbæ personant intus atria,

Atq; uario miscentur tecta murmure:

Nos in hoc quasi recessu genio indulgebimus.

Lætiq; læta conuiuua curabimus.

HER. Niueo planè lapello hæc signtur dies.

Qua uos omens unius ergò principis.

Galiliæ totius coijstis principes.

Iam iam uos lymphas fundite

Vasis, ministri, argenteis.

Adeste, nunc clarissimi

Viri, digitis ut seruuli

Aquas odoras præbeant:

Tu subministra sedulò

Nympha, hinc & hinc mantilia.

Tu uerò, aselle, quid taces?

Nihil dices tantis uiris?

Nobis uel nomen da tuum.

GEL. Quicunq; percupit sibi

Nomen meum dono dari,

Morio Herodis uocabitur.

CHO. COE. Ha, ha, ha, he, he, he.

HER. Dic nomen, mater quod tibi

Adhùc infantulo dedit.

GEL. Solebat mater me quidem

Prolem pulchram, formosulam, &

Scitum puellum dicere:

Amabat me mirum in modum.

Negabat nec mamas mihi

Unquàm uel octonario.

CHO. COE. Ha, he. Profectò bellulum.

Habes, ô Rex, homunculum:

Mouebit qui risus tibi,

Quandò libebit affatim.

HE. Discumbe uita mea; nam te propter locum Senarij.

Ipse occupabo. Sis tu proxima, obsecro,

Cultissima heroina: Vosq; proximæ.

Tribune sede: Sedete primores ordine.

Benè est. Iam prima ferunt ministri fercula.

 

CARMEN HERODIANORUM

Sapphicum

Splendida Herodis recolamus omnes

Festa nascentis, celebremus omnes

Hunc diem faustum, uereremur omnes

Tempora lætè.

Ite florentes iuuenes, caputq;

Vestrum Idumaeis redimite plamis.

Plaudite huic claro niueoq; festo

Tota corona.

HER. Ad iussa state, & epulas distribuite nunc

Famuli, passimq; mesis uini ponite

 

 

Antiqui plena pocula.                                                   Dimeter.

Curate nil desit. Vos promptas ad pinguia

Iam fercla dexteras omnes extendite.

GEL. Dictum puta, A nobis nihil fiet citiùs.

HE. Agè dum comeditur atq; libitur, musice

Suaui os oblectes cantuincula, &

Pariter cum uoce spargat læticam lyra.

Audite lætas huc mentes aduortite.

CANTILENA MIMICA.

Hexameter.

O vigor è uino ueniens, ô succo benigne,

Tu timidos audêre iubes, leporiq; leonem

Inferis, imbelles in bella & prœlia trudis.

Tu solidum neruis robur, mentemq; ministrat.

Tu Ponto lectis medicina potentior herbis

Languores languêre, sensumq; doloris

Cogis ut ipse dolor donat. Facundia surgit

Fœcundo fœcunda mero, uerbisq; redundat.

Ergò uaganter scypho geminet lætissima turba.

Guttere distincto, repetaq; Propino, propino.

HE. Bellissimè. Hem cape hoc, tuaq; labra prolue.

HER. Ama me, puer, hos minutiores                           Trimetri.

Irrora calices bono falerno.                                          Phalecij.

Hæc sunt pocula fœminis bibenda

Istis egregijs, meo & marito.

Quin audi reliqua imperata, fac ut

Mox cellarius eligat ministros,

Bacchi munera læta qui propinent.

SY. Equidem sine more præcepta exequar tua. Senarij.

HER. Nunc audiamus organicam symphoniam.

Non cithara, non tuba, non obtumescat lyra.

Agitote dum simul sonos edant omnia.

 

Symphonia.

SY. Ventriculas inter frequens uersatur quæstio,

Pisce optimo qui maximè incolitur lacus:

Quis aër alitibus abundant: terra quæ

Præ cæteris edules effundit feras.

Quæ fercla molli iure natare debeant.

Quæ sicca gulæ in auernum trudi oporteat.

Nouitate quare potes adiecta cibis,

Acutiùs mandent sepulchra corporis.

Quantum intersit uariam mensam facere dapibus.

Ferunt secunda iam conserui fercula.

 

CARMEN HERODIANORUM

Elegiacum

Si quid habent terræ, si uasta quid æquora lautum,

Ponitur hospitibus, Rex uenerande, tuis.

Animus adduxit mensam natalis ad istam

Conspicuosq; Deos, conspicuasq; Deas.

Intus regali lapidosa per atri luxu

Turba sedet repetens omina fausta tibi.

Omina fausta tibi magna dum uoce precantur,

Plebis Idumæe plausus ad astra uolat.

 

HER. I, natam accerse, cum conuiuis ut patrem          Trime.

Salutet. HE. Rectè ais Lepida est me herculè.

Iam denuò fiant concentus musici.

Symphonia.

CARMEN PROPINATORUM

Hexametrum

Accipe spumantē Bromo, Rex inclyte, trullā.

Dū cadus egregius depromit nobile nectar,                 Elegiacu.

Quisq; sua antiquo proluat ora mero.

Hoc cape tu ciantho dulcem, Regina, liquorem,

Dum cadus egregius, &c.

Ista, Tribune, bonum dabit amphora plena falernū.

Dum cadus egregius, &c.

En Baccho, Proceres, plenum cratêra beato,

Dum cadus egregius, &c.

Splendide Rex, uino sapit hæc metreta uetusto.

Cœlesti ambrosia patera hæc, Regina, repletur.

Incundo iste calix humore, Tribune, redundat.

Hic scyphus, Heroës, mulsum prædulce recondit.

Dum cadus egregius, &c.

TRY. Salue mi Rex. Viri saluete amplissimi,

Epulumq; istud uobis benè uortat omnibus.

HE. Per hoc tuum capitulum in tempore aduenis,

Quid enim uobis esse potius in præsentia

Chorearum debeat iucunditatibus?

Qua in arte te puto nunc posse plurimum.

Epulis remotis, Herodias delitiæ meæ,

Placidos cum filiola lusus agas tua,

Tibi has iungens herionas comptissimas:

Iam agite, choros iam curua indicat tibia.

Sic sic mensis addentur plena gaudia.

Incipite: Nos adsidentes intuebimur.

 

Saltatio.

HE. Vt insignis arte nata, Herodias, tua

Ingreditur? Vt alias longè supereminet?

Vt oris habitum fingit? Vt format sibi

Motum? Vt toitus deinde gestum corporis

Cōponit? CH. COE. O mediusfidius, Rex, nil suprà.

HE. Non sat uidisse semel, morari sed iuuat

Vsq; & iterum atq; iterum saltantem cernere.

HER. Vt omnia facis magnificè ac regaliter?

Duc tu mea orbem filiola, quæ sic places.

Regi. Hoc ipse, hoc ego, hoc omnes ualdè uolunt.

HER. Nouam nobis harmoniam excitate musici,

Nostra ut nouo losu teneantur lumina.

 

SALTVS:

HE. Papè ore ab agregio quantum decus enitet?

Quàm grata uirtus ecit uenusto è corpore?

Quos hæc dedit motus? Ità mouit spiritus,

Vti uix apud me sim præ immensa læticia.

CH. COE. Ingentes, Rex habemus omnes gratias,

Tua dignatos mensa, & hoc spectaculo

Qui expleuisti. HE. Huc ades ô puella splendida.

Posce à me quid uoles, haud frustrà poposceris.

Per supremum Iehoua, perq; regium hoc

Diadema iuro, dabitur quicquic postules,

Mediam licèt imperij partem rogaueris.

 

CARMEN HERODIANORUM

de secundæ mensæ bellarijs.

En portamus, Rex optime,                                          Dimeter.

Tibi poma electissima.

En quæ mâla inter cætera.

Melimella primas obtinent

En græcula, & uoconia,

Volema, & ampullacea,

Et orbiculata, cum pyris:

Iuglandes, atq; amygdali,

Auellanæq; & castanæ,

Hic sunt nuces, hic arborum

Scatent fœtus primarij.

TRY. Se Rex daturum quicquid exoptauero.              Senarij.

Iurat. Ego, tibi (mater) quod uisum erit, petam.

HERO. Reperisti nata uiam, qua me ulciscar probè.

Ac liberasti summa solicitudine. I,

Tradi tibi protinùs in patella postules

Ioannis à ceruice diuulsum caput.

Præibo ego, ut sim in re præsente. En ocyùs

Properato, pectoris priusquàm ille regij

Refrigerat feruor. TRY. Mecum iste erit labor.

HERO. Prosit, marite, quod edis. At saltatricula

Qualis uidebatur tibi?                                      Dimeter.

HERO. O luce magis coniunx dilecta coniugi, an

Feres unquàm tanti partus digna præmia?

Quos lusus quanto cun decôre præbuit

Nata hic tua? Quocirca hisce testibus

Iuraui me daturum quod rogauerit.

HER. Regaliter, ut soles, dixisti decus meum.

TRY. Scio iam petituræ factum hoc silentium.

Tradi mihi protinus in patella postulo

Iohannis à ceruice diulsum caput.

HE. Dabo quodcunq; obuenerit, ne uel leuis

Vel periurus uidear. I lictor, amputa

Baptistae caput, & in quadra positum feras.

Nihil hic non succedat uolo ex sententia.

Edite, bibite, ridete, plectra tangite.

 

Symphonia.

CH. HER. Ecce caput (eximia uirgo) adfertur tibi.

TRY. Genitrix ego tibi reddo charissima.

HER. Accipio quàm lubens. Quid obstupescitis?

Non periurus maritus esse uult meus,

Oditq; uel cane peiùs & angue perfidos.

TRY. Non est quod admiremur, principes uiri.

Rerum nouarum, & seditionis autor fuit.

HER. Dapibus expleti iam subite palatia.

Idumen in titam patebit hac iter.

SYRA. Deum immortalem. Quod peractum nunc scelus

Non ista poscit hoc tempus spectcula.                   (est?

CHORVS.

Anapestici.

Sancti ora uiri mersa cruore,

Ense nefando caput ablatum,

Medios inter gerit Heroäs

Regia mensa. Quò me uortam?

Voltis rabiem cernere Bacchis?

Voltis furias discere amoris?

Deniq; uoltis aut epulandi,

Aut saltandi noscere fructus?

Huc huc oculos uertite uestros.

Hæc hæc tacita ponite mente.

Primi ac summi fœderis omne

Cupidus cùm Rex ius uiolaret:

Facilè frangit fasq; fidemq;,

Tot delitijs extimulatus.

De conuiuiis quid memoretur?

Qui ad uentosi nutum domini

Nutant: quiq; ad Nolo, parati

Referunt Nolo: Qui ad quodq; Volo,

Reddunt etiam Volo: qui si Non

Dicitur, esse ingeminant Non.

Sin Ita dictum est, & Ita ingeminant.

Conuictorum tanto è numero

Regis amicus haud erat ullus

Qui flagitium non tolerandum

Admonitrice uoce uetaret,

Aut metuebant scilicet omnes,

Aut dira ipsi facta probabant.

 

ACTVS V. SCENA I.

Iehova.

Secùs tecum est Iohannes, quàm homines putāt.                  Senarij.

Occula ui uictum sequitur uictoria.

Modus extat definitus, ordoq; stabilis,

Qui nostris continuatur in actionibus:

Per stulta terrea cœlestem sapientiam

Prodere, & Abelos per Caïnos ostendere,

Mundum per infirmum monstrare potentiam,

Per crucis ignominiam donare gloriam.

Ità nostri uarijs exagitationibus

Assuefacti, posita sui fiducia,

Nihil hæsitantes ad nos unos confugiunt.

Guadia quibus ipsis perpetua parauimus,

Animis inæstimabilia mortalium.

 

ACTVS V. SCENA II.

Herodis sola.

Heu quàm ingens æstuat in corde intimo pudor?

Furens ut amor? Mens ut facinoris conscia?

Me turbat ut misto dolore insania? Vt

Insultat accusatrix cogitatio?

Scio, acerba me multorum circumstant odia.

Quid deinde? Oderint me herclè, dū metuāt modo,

Regina si maneo, mea quid interest?

 

ACTVS V. SCENA III.

Chorus Plebeiorum. Syra.

Discipuli. Herodea. Syrus.

Eamus: Propter hæc epularum gaudia                        Trimetri.

E neruo forsitan poterit nunc eximi.

SY. Atrocem ô regem: flebile ô spectculum:

O dirum, ô horrendum, ô tyrannicum scelus.

Ferro ablatum insontis est nefario caput.

DIS. Quid est, q sic gemitus das post conuiuium

Syra? Adeamus, atq; rem uocemus, obsecro,

In quæstionē: Omnem (Syra) quid lachrymis faciē

Fœdasti? Alacrem epulæ debeant reddere.

SY. Non istæ epulæ, non istæ, quas intuerier

Vix potui: mente quas, & corpore fugio.

DIS. Quid? Ecqd’ obtigit damnum tibi? SY. Haud meū.

Sed publicum est. Referre prä lachrymis nequeo.

DIS. Siste Syra, fœmineos luctus, & rem explica.

SY. Est, est humeris abscissum Bapistæ caput,

Caput humeris abscissum, heu, quàm crudeliter?

DIS. Itàne uero? Dic, dic, Syra, fact prædicas?

SY. Hei facta, facta, & nimium uera prædico,

Rex quæ iussit, fera suadente coniuge.

DID. Tyranne uecordissime ad nutum improbæ, &

Arbitriu, fœminæ, mortí ne tradis eum.

Qui uoluit atra mortis è caligine

Te ferre ad ipsa ueræ uitæ lumina? An

Virum immerito absumpsisti leto, qui tibi

Pereunti opem & salutem adferre nisus est?

Capiebat hic somnos inter securus feras.

Tu quauis tigride truculentior, haud satis

Habebas in carcerem dare, nisi dederes

Etiam neci. Sed qui fiebat obsecro?

Sceleris tanti esse quæ potuit occasio?

SY. Fortè Herodiadis puella saltans Phalecij.

Herodi placuit nimis nimisq;,

Sic ut coniugis ille delicatæ

Affectusq; meroq; consepultus,

Ac motu salintis obstupescens,

Claram laudibus omnium intuentium

Quiduis poscere uirginem iubêret.

Matris filia persuasa uerbis

Baptistæ caput ergo postulabat

Rex tristis (simulabat ille quandam)

Ni tum (tristiciam) uolensq; nolens

Concessit, uelut ante iure fœdus

Iurando dedurat. Ferox ligatum,

Iam iam lictor eum petit: rotatq;

Ensem fulmineum: rapitq; ab armis

Et ceruice caput. Tremit per antra

Hic corpus, caput hic. Rubente tabo

Tota exundat humus.

Ruunt repenté

Tantorum scelerum feri ministri

Conuiuisq; gerunt caput cruentum

Discumbentibus, ac truci tyranno.

Tum lictor cupidæ dedit puellæ,

Quæ matri cupidissimæ offerebat,

Illi cùm stupuêre cæde facta:

Ridens regia. Quid stupetis? inquit,

Coniunx, Quippè meus maritus odit

Tum periura, tum negata pacta.

DIS. Fidum regem, at fidum tantummodò, fidem

Præstare cùm grauius multo est, quàm fallere.

CH. PLE. Hæccine oculis æquis alme aspectans pater?

Vatem innocentē, perq; doctum, & integrū

Ità cadere incestæ? Quo uoltu cernere

Poterant tam dira conuiuæ spectacula?

Hijs ne auspiciis natalis est actus dies?

Datur hoc tandem uocanti ad recta premium? In

Mentem haud uenit Deum sperare iudicem?

DIS. Querelas, ô socij, quid prodest fundere?

Attamen utinam fieret potestas corporis,

Humi ut possemus nunc honestè condere.

CHO. PLE. Rex prodit: Ex ipso iam postulabitur.

HE. Hui quā irrequietū animū gero? furijs quibus

Incensus agitor? Inire somnos dum uolo,

Qui me tremores? quæ auferunt insomnia?

Nunc usq; & usq; recursat promissum improbum,

Nunc sanctimonia Iohannis, & cæsi caput.

Videor mihi interdum patrijs è finibus

Exul, inops, cuiq; contemptus mortalium,

Etiam charissima comitante Herodiade

Quercu famen in nemore concussa uincere.

Quod utinam non fuissem pollicitus mala

Tanta puellæ petaci, aut nefario

Stetissem promisso. O me atrocem, & impium.

DIS. Aue rex. Factum quôm infectum fieri nequit.

Truncum tamen nobis, & cadauer cedito:

Vt quam necessitudo nostra postulat,

Beneuolentia præstetur iusta mortuo.

HE. Abite, capite, præstate: ô dolor, dolor.

Vade Syre, reclude carcerem: ô dolor, dolor.

Quàm tædat cœli conuexa tuerier?

DIS. Tumulus effodatur isthic, quo demortuus

Humetur. Ianuæ gurgustij patent.

 

ACTVS V. SCENA IIII.

Chorus Plebeiorum. Discipuli Iohannis.

O ploranda nimis tempora, tempora.               Asclepia.

O deflenda nimis funera, funera.

DIS. Hunc nos ô sancte te aspicimus uates? Hui

Iam fœda truncus in arena relinquitur?                        Senarij.

Ecce, ecce cruore rubens humus madet. Quis hanc

Speciem cernendo à lachrymis sibi temperet?

CHO. PLE. O ploranda nimis, & c.

DIS. Reditus hij nostri, & expectata gaudia?

Huius tua modi sunt, Herodes, hospitia?

Quantum, hei Iudæa, præsidium tibi abstulit

Atra hæc dies, mersitq. acerbo funere?

CHO. PLE. O ploranda nimis, & c.

DIS. Nostræ lux uitæ, ità nos potuisti linquere?

Quid ô quid Christus de te iam, quid audiet?

An uerò tectum humo corpus miserabile? Et

Caput, hei, caput meretricem habere coniugem?

CHO. PLE. O ploranda nimis, & c.

DIS. Sepulchrum sic possum, sic actum funus est.

Voce supremum ciemus iam: Vale, uale.

CHO. PLE. Baptista Iohannes uale, uale, uale.